Arcana Coelestia (Elliott) n. 1426

Previous Number Next Number See English 

1426. Quod per 'Abramum' repraesentetur Dominus quoad Humanam Ipsius Essentiam, constat a singulis quae de Abramo dicta sunt; postea, tam quoad Humanam quam quoad Divinam, at tunc appellatur Abraham. Quae a versu primo ad hunc dicta sunt, repraesentant et significant primam animadvertentiam quod indueret caelestia et sic Divina: hic progressiones Humanae Ipsius Essentiae ad Divinam incohant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church