Arcana Coelestia (Elliott) n. 1420

Previous Number Next Number See English 

1420. 'Et eris benedictio': quod significet quod omnia et singula a Domino, constare potest a significatione 'benedictionis'; benedictio praedicatur de omnibus bonis, in sensu externo de bonis corporeis, mundanis et naturalibus; in sensu interno de bonis spiritualibus et caelestibus; 'esse benedictio' est a Quo omnia bona et Qui omnia illa bona dat, quod nusquam praedicari potest de Abramo; inde quoque constat quod per 'Abramum' repraesentetur Dominus, Qui solus est Benedictio; similiter quod in sequentibus praedicatur de Abrahamo, ut Abrahamus omnino erit in gentem magnam et numerosam, et benedicentur in illo omnes gentes terrae, Gen. xviii 18;

de Isaco, Benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, Gen. xxvi 4;

de Jacobo, Benedicentur in te omnes familiae terrae, et in semine tuo, Gen. xxviii 14;

quod gentes non benedici queant, nec benedictae sint, in Abrahamo, Isaco et Jacobo, inque eorum semine, sed quod in Domino, cuivis constare potest: quod clare apud Davidem dicitur, Erit nomen Ipsius in aeternum, {1}ante solem filii nomen Ipsius, et benedicentur in Ipso omnes gentes, Ps. 1xxii 17;

ubi de Domino: apud eundem, Pones Ipsum benedictiones in aeternum, Ps. xxi 7 [A.V. 6];

ubi etiam de Domino: apud Jeremiam, Benedicentur in Ipso gentes, et in Ipso gloriabuntur, iv 2. Ex his nunc constat quod 'benedictio' significet Dominum, et cum appellatur Benedictio, quod significet quod ab Ipso omnia caelestia et spiritualia quae unice sunt bona, et quia unice sunt bona, etiam unice sunt vera; quare quantum ex caelestibus et spiritualibus bonis inest in naturalibus, mundanis et corporeis, tantum haec sunt bona et tantum sunt benedicta. @1 In A.E. 401 S. has coram sole nomen Filii habebit.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church