Arcana Coelestia (Elliott) n. 1416

Previous Number Next Number See English 

1416. 'Faciam te in gentem magnam': quod significet regnum in caelis et in terris, constare potest a significatione 'gentis' quod in sensu interno sit caeleste amoris et bonum inde, ita omnes in universo quibus est caeleste amoris et charitatis; hic quia agitur de Domino in sensu interno, intelligitur omne caeleste et omne bonum inde, ita Ipsius regnum, quod apud illos est qui in amore et charitate sunt in supremo sensu Ipse Dominus est 'gens magna' quia est Ipsum caeleste et Ipsum Bonum; omne enim bonum amoris et charitatis ab Ipso solo, quare etiam Dominus est ipsum Suum regnum, hoc est, Omne in omnibus Sui regni, ut quoque agnoscitur ab omnibus angelis in caelo; inde nunc constat quod 'faciam te in gentem magnam' significet regnum Domini in caelis et in terris. [2] Quod 'gens' in sensu interno ubi agitur de Domino deque caelestibus amoris, significet Ipsum et omnia caelestia, constare quoque potest ab illis quae de significatione gentis et gentium n. 1258, 1259 adducta sunt; quod quoque adhuc ab his confirmari potest; de Abrahamo in sequentibus, Non vocabitur amplius nomen tuum Abram, et erit nomen tuum Abraham, quia patrem multitudinis gentium dedi te Gen. xvii 5;

ex Jehovae nomine est sumpta vocula 'h' in Abrahamo, ob repraesentationem Jehovae seu Domini. Similiter de Sarai, Non vocabis nomen ejus Sarai, sed Sarah nomen ejus, et benedicam illi, et etiam dabo ex ea tibi filium, ita benedicam illi, et erit in gentes, reges populorum ex illa erunt, Gen. xvii [15], 16;

ubi 'gentes' pro caelestibus amoris, 'reges populorum' pro spiritualibus fidei inde, quae solius Domini. [3] De Jacobo pariter, Non vocabitur nomen tuum amplius Jacob, sed Israel erit nomen tuum, et vocavit nomen ejus Israel, et dixit Deus, Ego Deus {1}fulminator, cresce et multiplicare, gens et congregatio gentium fiet ex te, et reges ex lumbis tuis exibunt, Gen.xxxv 10, 11;

ubi 'Israel' pro Domino, Qui quod Ipse Israel in supremo sensu, aliquibus notum est, et cum Ipse, patet quod 'gens et congregatio gentium, et reges ex lumbis Ipsius' sint caelestia et spiritualia amoris, quare omnes qui in caelestibus et spiritualibus amoris. De Ismaele, filio Abrami ex Hagare, Filium ancillae in gentem ponam eam, quia semen tuum est, Gen. xxi 13, 18;

quid per Ismaelem repraesentatur, ibi loci videbitur; 'semen Abrami' est ipse amor, ex quo gens de Ismaelis generatione praedicatur. [4] Quod 'gens' significet caelestia amoris, constat apud Mosen, Si audiendo audiveritis vocem Meam, et custodiveritis foedus Meum, et eritis Mihi peculium ex omnibus populis, et vos eritis Mihi regnum sacerdotum, et gens sancta, Exod. xix 5, 6;

ubi 'regnum sacerdotum' quod est regnum Domini in caelis et in terris ex caelestibus amoris praedicatum, appellatur manifeste 'gens sancta'; regnum autem Domini ex Regio Ipsius praedicatum est ex spiritualibus amoris, et appellatur 'populus sanctus,' quare 'reges ex lumbis,' ut supra, sunt spiritualia: apud Jeremiam, Si recesserint statuta haec a coram Me, dictum Jehovae, etiam semen Israelis cessabunt, ut non sit gens coram Me omnibus diebus, xxxi 36;

[5] 'semen Israelis' pro caelesti charitatis, qua cessante non amplius est gens coram Domino: apud Esaiam, Populus ambulantes in tenebris viderunt lucem magnam, multiplicasti gentem, ix 2, 3;

de Ecclesia gentium in specie, in genere de omnibus qui in ignorantia sunt et in charitate vivunt, qui sunt 'gens' quia regni Domini: apud Davidem, Ut videam bonum electorum Tuorum, ut laeter in laetitia gentis Tuae, ut glorier in hereditate Tua, Ps. cvi 5;

ibi manifeste 'gens' pro regno Domini. Significatio gentis, quod sit caeleste amoris et bonum inde, ex perceptivo illo ortum est, quod Antiquissimae Ecclesiae homines distincti essent in domos, familias et gentes, et sic percipiebant regnum Domini, et quia regnum Domini, percipiebant ipsum caeleste; ex perceptivo illo ortum est significativum, ex hoc repraesentativum. @1 This is the form Sch. usually has for Shaddai. S. generally leaves it untranslated.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church