Arcana Coelestia (Elliott) n. 1410

Previous Number Next Number See English 

1410. 'Dixit Jehovah ad Abramum': quod significet omnium primam animadvertentiam, ita se habet: historicum ibi est repraesentativum, at ipsa verba sunt significativa; in Ecclesia Antiqua talia stilus fuit, cum aliquid verum esset, quod dicerent, 'Jehovah dixit' vel 'Jehovah locutus,' quod significabat ita esse, ut ostensum prius postquam vero significativa versa sunt in repraesentativa, tunc Jehovah seu Dominus actualiter cum iis loquutus, et cum dicitur tunc quod dixit Jehovah seu locutus Jehovah cum aliquo, significat idem ac prius; nam verba Domini in historicis veris simile involvunt ac verba Domini in historicis factis; solum est differentia quod in his factum sit sicut historicum verum, in illis non factum: quare hoc quod dixit Jehovah ad Abramum non aliud significat, quam primam animadvertentiam; sicut cum in Antiqua Ecclesia aliquis animadvertebantur per conscientiam vel per dictamen aliud vel per Verbum eorum quod ita esset, tunc similiter dictum quod 'Jehovah dixit.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church