Arcana Coelestia (Elliott) n. 1404

Previous Number Next Number See English 

1404. In his quae historica vera sunt, omnia et singula dicta et verba significant in sensu interno prorsus alia quam in sensu litterae, sed ipsa historica sunt repraesentativa: 'Abramus' de quo primum agitur, repraesentat in genere Dominum, in specie caelestem hominem; 'Isacus' de quo postea, similiter in genere Dominum, in specie spiritualem hominem; 'Jacobus' quoque in genere Dominum, in specie naturalem hominem; ita illa quae sunt Domini, quae sunt regni Ipsius, et quae sunt Ecclesiae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church