1395. Quomodo perceptionis hujus genus se habet, multa ab experientia datum est scire, quae omnia prolixum nimis foret referre: auditum pluries cum dolosi locuti, et perceptum non solum quod dolus, sed etiam quali dolus, et quae malitia in dolo; est quasi in quolibet sono vocis imago doli; tum etiam perceptum num dolus fuerit ejus, vel aliorum qui per eum locuti: similiter se habet cum illis qui in odio sunt; appercipitur ilico quale odium et plura quam usquam homo potest induci credere, quae in odio: cum sistuntur personae praesentes, contra quos odium habuerunt, inde fit statu lamentabilis, nam quicquid contra alterum cogitaverunt et machinati sunt exstat.