1393. Communicationes quoque fiunt mirabiliter per remotiones, quae quale sunt, ab homine percipi nequeunt; removentur in instanti illa quae tristia et molesta sunt, et sic jucunda et felicia sistuntur absque impedimentis, nam illis remotis angeli influunt et felicia sua communicant.