1391. Communicationes fiunt tam per loquelam illorum inter se quam per ideas et simul repraesentationes; nam ideae corum cogitationis sunt repraesentativae simul, inde copiose sistuntur omnia; per unam ideam plus possunt repraesentare quam per mille voces eloqui; sed angeli percipiunt quid intus in idea, quae affectio, quae origo affectionis, qui finis ejus, praeter plura quae interiora sunt.