Arcana Coelestia (Elliott) n. 1382

Previous Number Next Number See English 

1382. Homines non possunt aliter ac confundere Infinitum Divinum cum infinito spatii, et quia non capiunt infinitum spatii aliter ac quod nihil sit ut quoque est, ideo nec credunt Infinitum Divinum: similiter se habet cum Aeterno, quod homines non capere possunt nisi sicut aeternum temporis, sed sistitur usque per tempus apud eos qui in tempore sunt: ipsa idea Infiniti Divini insinuatur angelis per id quod momento adsint sub conspectu Domini si vel forent a fine universi, nullo intercedente spatio aut tempore: et ipsa idea Aeterni Divini per id quod millia annorum non appareant iis ut tempus, vix aliter ac sicut vixissent minutum; et utrumque per id quod in suo praesenti habeant simul praeterita et futura: inde illis nulla sollicitudo de futuris; nec usquam aliqua idea mortis sed solum idea vitae: ita in omni illorum praesenti est Domini Aeternum et Infinitum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church