Arcana Coelestia (Elliott) n. 1380

Previous Number Next Number See English 

1380. Quod locus, mutatio loci, et distantia in altera vita quoque sit fallacia, constare potuit ex eo quod spiritus per phantasias momento possint transferri in altum, immo in altissimum, etiam eodem momento in profundum, ut et quasi ab uno fine universi ad alterum; immo praestigiatrices et magici in altera vita per phantasias inducunt aliis credere quod cum in uno loco, simul etiam in alio sint, etiam in pluribus, sic mentiendo quasi praesentiam ubivis: qui alta spirarunt in vita corporis ut et qui dolosi fuerunt, apparent saepe supra caput, sed usque sunt in inferno sub pedibus; ut primum iis adimitur fastus, delabuntur in infernum suum, quod nihil ostensum: hoc non est apparentia sed est fallacia, nam, ut dictum, sunt binae species mutationum loci; quod nempe omnes spiritus et angeli constanter situm suum teneant, est apparentia; et quod appareant in uno loco, et non ibi eorum situs, est fallacia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church