1378. Informatus sum, tam per loquelam cum angelis quam per vivam experientiam, quod spiritus, ut spiritus, quoad organica quae corpora eorum constituunt, non sint in illo loco ubi videntur, sed quod possint procul inde abesse, et usque apparere ibi; scio quod illi qui a fallaciis se abduci patiuntur, non credituri, sed usque se ita res habet: hoc illustratum est coram iis spiritibus qui nihil crediderunt esse verum quod non oculis viderent, tametsi mera fallacia esset, per id quod simile quoddam exhibeatur apud homines in mundo; sicut sonus loquentis in alterius aure; nisi sciret homo a discriminationibus soni doctis per usum ab infantia et videret distantem, nihil aliud crederet quam quod loquens prope aurem esset: similiter homo qui videt aliqua a se remota, nisi videret simul intermedia et inde nosset, aut ex eo quod sciat, concluderet distantiam, putaret objectum distans proxime ad oculum esse; magis adhuc loquela spirituum quae loquela interior, tum visus eorum qui est visus interior: et porro dictum quod ideo non dubitare minus negare debeant, quia non ita apparet coram sensibus, et id non percipere possint, cum manifesta experientia dictat; sicut etiam plura sunt intra naturam quae contra fallacias sensuum sunt, sed quia visibilis experientia docet, creditur; ut navigatio circum globum telluris; qui fallaciis se auferri patiuntur, crederent et navim et nautas cum in opposito sunt, delabi, et quod antipodes nusquam stare possent pedibus: similiter se habet cum hoc et cum multis aliis in altera vita quae fallaciis sensuum contraria sunt et usque sunt vera; sicut quod homo non vitam habeat a se sed a Domino, et perplura alia. Ex his et aliis potuerunt spiritus increduli adduci ad credendum quod ita se res habeat.