Arcana Coelestia (Elliott) n. 1358

Previous Number Next Number See English 

1358. Quod Abram, Nahor et Haran fuerint personae, a quibus etiam gentes nominatae, quae fuerunt idololatrae, constat ex historicis Verbi; de Nahore ostensum est; ipsa enim urbs vocata erat 'urbs Nahoris,' Gen. xxiv 10; urbes illo tempore non fuerunt aliae quam familiae quae simul habitabant, et familiae plures non aliae quam gens: quod ex Abrahamo plures gentes natae sint, constat non solum ex posteritate Ismaelis, seu Ismaelitis, sed etiam a posteritate plurium ejus filiorum ex Keturah uxore, qui nominantur Gen. xxv 1-4.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church