Arcana Coelestia (Elliott) n. 1335

Previous Number Next Number See English 

1335. 'Duobus annis post diluvium': quod significet alteram Ecclesiam postdiluvianam, inde constare potest quod per 'annum' in Verbo, sicut etiam per 'diem,' et per 'septimanam', significetur integra periodus, minor aut major, pauciorum aut plurium annorum, immo abstracte periodus, ut videri potest ab illis locis quae prius n. 488 et 893 allata sunt: similiter hic 'duobus annis post diluvium,' quibus significatur secunda periodus Ecclesiae, quae fuit cum Ecclesia haec altera incohavit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church