1320. Quod 'age descendamus' significet quod ita judicium factum, constat ex illis quae de significatione 'descendere' supra ad vers. 5 dicta sunt; quod in plurali dicatur 'descendamus et confundamus labia,' causa est quia est executio judicii, quae fit per spiritus, et quidem per malos.