1301. Quod nunc haec significentur, cuivis constare potest, tam ex significatione omnium horum quae in hoc versu, quam ex eo quod hic memorentur talia sicut quales eorum lapides essent, quale eorum lutum, quae nusquam digna forent in Verbo Domini memorare nisi arcana haec involverentur.