Arcana Coelestia (Elliott) n. 1297

Previous Number Next Number See English 

1297. 'Et aduramus in adustum': quod significet mala ex amore sui, constat a significatione 'aduri, adustionis, ignis, sulphuris, bituminis' in Verbo, quae praedicantur de cupiditatibus, cumprimis de iis quae sunt amoris sui; ut apud Esaiam, Domus sanctitatis nostra, et decus nostrum, ubi laudaverunt Te patres nostri, facta est in combustionem ignis, et omnia desiderabilia nostra facta sunt in vastitatem, lxiv 10:

apud eundem, Concipite quisquilias, parite stipulam; ventus {1} vester, ignis comedet vos; ita erunt populi combustiones calcis; spinae excisae igne succendentur, xxxiii 11, 12;

praeter alibi multoties: 'comburi et ignis' praedicatur de cupiditatibus, quia similiter se habent. @1 Elsewhere S. has spiritus. Heb. [ ] (ruah)= breath, spirit or wind.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church