Arcana Coelestia (Elliott) n. 1294

Previous Number Next Number See English 

1294. Vers. 3. Et dixerunt vir ad socium, Age, laterificemus lateres, et aduramus in adustum; et fuit iis later pro lapide, et bitumen fuit iis pro luto. 'Et dixit vir ad socium' significat quod coeptum: 'age laterificemus lateres' significat falsa quae sibi fingerent: 'et aduramus in adustum' significat mala ex amore sui: 'et fiat iis later pro lapide' significat quod falsum iis esset pro vero: 'et bitumen fuit iis pro luto' significat quod malum cupiditatis pro bono.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church