Arcana Coelestia (Elliott) n. 1283

Previous Number Next Number See English 

1283. SENSUS INTERNUS

AGITUR nunc de Ecclesia Antiqua in genere, et quod cultus ejus internus successu temporis falsificatus et adulteratus sit, inde quoque cultus externus, nam se habet cultus externus secundum internam; falsificatio et adulteratio cultus interni est hic 'Babel.' Quod huc usque, praeter quae de Ebero, historica non vera fuerint sed facta, videri potest etiam ex his de turri Babylonica, ut quod aggressi aedificare turrim cujus caput in caelo, quod labia confusa sint ut non audiret unus labium alterius, quod Jehovah sic confuderit; tum etiam ex eo quod inde Babel, cum tamen in praecedente capite vers. 10, Babel dicitur aedificata a Nimrodo; inde quoque constat quod Babel non significet urbem, sed quandam rem, et hic cultum cujus interiora sunt profana, at externa apparent sancta.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church