Arcana Coelestia (Elliott) n. 1277

Previous Number Next Number See English 

1277. Similiter se habet cum hominibus, quoad eorum animas, quae jugiter vinctae sunt alicui societati spirituum et angelorum; ii quoque situm habent in regno Domini secundum indolem eorum vitae et secundum status; nec quicquam facit quod iD tellure distent, etiamsi foret per plura millia milliarium, usque simul possunt esse in una societate; qui in charitate vivunt, in una societate angelica; qui in odiis et talibus, in una societate infernali: similiter nec quicquam facit quod in uno loco simul sint plures in tellure, usque sunt omnes distincti secundum indoles vitae eorum et status, et quisque potest in alia societate esse. Homines qui distant aliquot centum aut mille milliaribus, cum apparent coram sensu interno, tam prope sunt ut quidam eorum contingant, secundum situm: ita si plures forent quibus visus internus apertus, in tellure, potuissent simul esse, et mutuo colloqui, etiamsi unus foret in India et alter in Europa; quod quoque ostensum; ita omnes et singuli in tellure homines sunt Domino praesentissimi et sub Ipsius conspectu et Providentia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church