1270. Mox quidam ex inferno isto emissi sunt, sed disposuit Dominus per spiritus et angelos intermedios ut mihi nihil nocere possent; e profundo isto veniebant antrorsum, et moliri sibi viam videbantur versus anteriora per quasi rupis cavernas, et sic sursum; apparebant tandem ad sinistrum superne, ut inde, sic e longinquo, in me influerent: dicebatur mihi quod liceret eis influere in dextram partem capitis, non autem in sinistram, et a dextra parte capitis in sinistrum latus thoracis, nequaquam in sinistrum capitis, nam si hoc fieret, quod deperditus essem; tunc enim cum persuasionibus suis quae dirae et lethales, influerent, at cum in dextrum capitis et inde in sinistrum pectoris, quod esset per cupiditates; ita se res habet cum influxu. [2] Persuasiones eorum tales sunt ut exstinguant omne verum et bonum, sic ut non possint ii in quos influunt, percipere quicquam, et dein nec cogitare; quare etiam spiritus removebantur: cum inciperent influere, lapsus sum in somnum; influebant tunc cum dormirem per cupiditates, et quidem tam graviter ut in vigilia iis non resistere potuissem; in somno sentiebam gravitatem quam describere non possum, solum quod reminiscebar dein quod aggressi sint me necare per afflatum suffocativum, qui fuit sicut saevus incubus; sed tunc expergefactus animadvertebam quod prope me essent, at cum apperciperent me vigilem, aufugiebant ad locum suum superius et inde influebant. [3] Cum ibi essent, visi mihi quasi involverentur panno, tali de quo n. 964; putabam quod ii essent, sed erant alii quos ii involvebant, quod fit per phantasias; sed usque spiritus, contra quos ita phantasiis operantur, non aliter sciunt quam ut involvantur; hos quos sic involvebant, per petrae cujusdam declivitatem devolvere visum, sed qui involuti erant, eximebantur et liberabantur; erant spiritus qui non recedere volebant, ita a Domino conservati alioquin suffocati fuissent; tametsi revixissent, sed post cruciatum. Recesserunt tunc per declivitatem petrae; inde auditus est sonus terebrosus, sicut multae terebrae magnae forent, et perceptum, quod essent crudelissimae eorum phantasiae contra Dominum ex quibus talis sonus: postea dejecti per cavernas tenebrosas sub nimbosa petra in infernum suum. Cum erant in mundo spirituum, mutabatur ibi constitutio sphaerae.