1255. 'Secundum nativitates eorum': quod significent sicut reformari potuerint, constat a significatione 'nativitatis' quod sit reformatio; cum homo renascitur seu regeneratur a Domino, tunc omnia et singula quae e novo accipit, sunt 'nativitates'; ita hic, nativitates quia de Antiqua Ecclesia agitur, significant sicut reformari potuerint: quod reformationes gentium attinet, non omnes simili cultu fuerunt nec simili doctrina, ex causa quia non omnes simili genio {1}fuerunt, et quia non omnes similiter educati et similiter ab infantia instructi; principia quae homo ab infantia capit, Dominus nusquam frangit sed flectit; si quae sunt in quibus sanctitatem posuit et talia sunt quae non contra ordinem Divinum et naturalem sed in se adiaphora, illa Dominus relinquit, et patitur ut in iis maneat; sicut plura in Antiqua Ecclesia altera, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. @1 Fuerant I.$