1250. Quod per 'montem orientis' significetur charitas, et quidem charitas a Domino, constat a significatione 'montis' in Verbo quod sit amor in Dominum et charitas erga proximum, quod ostensum prius n. 795; et quod 'oriens' significet Dominum, et inde caelestia, quae sunt amoris et charitatis, videatur etiam prius n. 101, tum ab his sequentibus locis; apud Ezechielem, Sustulerunt cherubi alas suas, ...ascendit gloria Jehovae desuper medio civitatis, et stetit super monte, qui ab oriente civitatis, xi 22, 23;
ubi per 'montem qui ab oriente,' nihil aliud significatur quam caeleste quod est amoris et charitatis quae est Domini, nam dicitur quod 'gloria Jehovae ibi steterit': apud eundem, Duxit me ad portam, portam quae spectat viam orientis, et ecce gloria Dei Israelis venit a via orientis, xliii 1, 2;
ubi per 'orientem' simile significatur: [2]apud eundem, Et reduxit me via portae sanctuarii exterioris spectantis orientem, et illa clausa, et dixit ad me Jehovah, Porta haec clausa erit, non aperietur, et vir non intrabit per illam, sed Jehovah Deus Israelis intrabit per illam, xliv 1, 2;
similiter 'oriens' pro caelesti quod est amoris, qui est solius Domini: apud eundem, Cum faciet princeps spontaneum, holocaustum, et pacifica, spontaneum Jehovae, et aperiet illi portam spectantem versus orientem, et faciet holocaustum suum et pacifica sua, sicut faciet in die sabbati, xlvi 12;
similiter pro caelesti quod est amoris in Dominum: [3]apud eundem, Reduxit me ad ostium domus, et ecce aquae exeuntes de sub limine domus versus orientem, quia facies domus oriens, xlvii 1, 8;
ibi de Nova Hierosolyma; 'oriens' pro Domino, ita pro caelesti quod est amoris; 'aquae' sunt spiritualia. Simile significat hic 'mons orientis'; praeterea qui habitabant in Syria, dicti sunt 'filii orientis,' de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.