Arcana Coelestia (Elliott) n. 1247

Previous Number Next Number See English 

1247. Quod per illas significentur totidem ritualia, constat ex eo quod nomina in Verbo nusquam aliud significent ac res, nam Verbum in sensu interno non spectat aliud quam Dominum, Ipsius regnum in caelis et in terris, proinde Ecclesiam et quae sunt Ecclesiae, ita haec nomina: et quia 'filius Eberi Joktan' significat cultum externum novae hujus Ecclesiae, ut prius dictum, ita 'filii ejus' non aliud significare possunt quam quae sunt cultus externi, quae sunt ritualia, et quidem totidem eorum genera; sed quaenam genera ritualium, non dici potest, quia se habent respective ad ipsum cultum, qui antequam notus, de ritualibus ejus nihil dici potest, nec illa scire alicui usui foret; in Verbo nec occurrunt praeter Sheba, Ophir et Havilah, sed non sunt ex hac prosapia, nam Sheba et Havilah de quibus in Verbo, fuerunt ex illis qui vocantur filii Hami, ut constat a vers. 7 hujus capitis; ita se habet cum Ophir.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church