Arcana Coelestia (Elliott) n. 124

Previous Number Next Number See English 

124. Quod sapientia, intelligentia, ratio, et scientia non hominis sint sed Domini, constat clare ab illis quae Dominus docuit; ut apud Matthaeum, ubi Dominus Se comparat patrifamilias qui plantavit vineam, et sepem ei circumposuit, et locavit agricolis, xxi 33: apud Johannem, Spiritus veritatis ducet vos in omnem veritatem; non enim loquetur ex semet, sed quaecumque audiverit, loquetur; ille Me glorificabit, quia ex Meo accipiet, et annuntiabit vobis, xvi 13, 14:

tum apud eundem, Non potest homo sumere quicquam, nisi sit datum ei e caelo, iii 27. Cui modo datum pauca ex arcanis caeli scire, is scit quod ita se habeat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church