Arcana Coelestia (Elliott) n. 1224

Previous Number Next Number See English 

1224. Ex his constat quid haec nomina in sensu interno significant, nempe quod Ecclesia Antiqua quae interna, praedita fuit sapientia, intelligentia, scientia, et cognitionibus veri et boni; talia continentur in sensu interno, tametsi modo nomina sunt, ex quibus nihil aliud apparet in sensu litterali quam quod totidem origines seu patres gentium fuerint, ac ita nihil doctrinale, minus spirituale et caeleste; similiter se habet apud Prophetas, ubi quandoque nominum series per quas in sensu interno res significatae pulchro ordine consequuntur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church