1221. 'Quod pater omnium filiorum Eberi fuerit' significat quod altera haec Ecclesia Antiqua et quae Ecclesiae hujus, ab Antiqua priore Ecclesia, ut a suo patre, exstiterit, similiter a sequentibus de Ebero et de Ecclesia hac constabit; agitur enim de Ebero a vers. 24-30 hujus capitis et a vers. 11 ad finem capitis sequentis.