1216. Quod 'secundum familias' sit secundum mores, 'secundum linguas' quod sit secundum opiniones, 'in terris' quod sit in communi respective ad opiniones, et 'in gentibus' quod sit in communi respective ad mores, constare potest a significatione cujusvis, nempe familiae, linguae, terrae, gentis, in Verbo, de quibus videantur quae dicta supra ad vers. 5.