Arcana Coelestia (Elliott) n. 121

Previous Number Next Number See English 

121. Qualis est ordo caelestis, aut quomodo procedant illa quae sunt vitae, a fluviis his constare potest: nempe, a Domino, Qui est Oriens, ab Ipso sapientia, per sapientiam intelligentia, per intelligentiam ratio, sic per rationem vivificantur scientifica, quae sunt memoriae: hic est ordo vitae; tales sunt caelestes homines: quare cum seniores Israelis repraesentarent caelestes homines, dicti sunt 'sapientes, intelligentes, et scientes,' Deut. i 13, 15; similiter Bezaleel qui construxit arcam, de quo dicitur, Quod impletus spiritu Dei, in sapientia, in intelligentia, et in scientia, et in omni opere, Exod. xxxi 3; xxxv 31; xxxvi 1, 2.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church