Arcana Coelestia (Elliott) n. 1189

Previous Number Next Number See English 

1189. Quod per 'Calah' significentur falsa oriunda ex cupiditatibus, ex propheticis non confirmari potest, sed usque ex historicis Verbi, 'Quod rex Asshuris transportaverit filios Israelis in Asshur seu Assyriam, et habitare eos fecerit in Calah, et in Habor, ad fluvium Gozan et in urbibus Mediae, 2 Reg. xvii 6; xviii 11, ubi historica nihil aliud involvunt; omnia enim historica Verbi, ut dictum, sunt significativa et repraesentativa; ita 'Israel' hic est perversa Ecclesia spiritualis 'Asshur' ratiocinatio, 'Calah' falsitas talis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church