Arcana Coelestia (Elliott) n. 1186

Previous Number Next Number See English 

1186. Quod 'Asshur' sit ratiocinatio, constat a significatione 'Asshuris' seu Assyriae in Verbo, ubi jugiter accipitur pro illis quae rationis sunt, in utroque sensu, nempe pro rationalibus et pro ratiocinationibus (per rationem et rationalia intelliguntur proprie illa quae vera sunt, per ratiocinationem autem et ratiocinia ea quae falsa); 'Asshur' quia significat rationem et ratiocinationem, plerumque adjungitur 'Aegypto' quae significat scientifica, quia ratio et ratiocinatio est ex scientificis. Quod Asshur ratiocinationem significet, constat apud Esaiam, Vae Asshur, virga irae Meae, ...ille non rectum cogitat, et cor ejus non rectum meditatur, ...dixit, In virtute manus meae feci, et in sapientia mea, quia intelligens sum, x 5, 7, 13;

ubi 'Asshur' pro ratiocinatione, de quo ideo praedicatur quod 'non rectum cogitet et meditetur,' et dicitur quod 'per sapientiam suam, quia intelligens': [2] apud Ezechielem, Duae mulieres, filiae unius matris, scortatae sunt in Aegypto; in adolescentiis suis scortatae sunt, ...scortata est una, et dilexit amasios suos, Asshurem (Assyrios) propinquos, vestitos hyacinthino, duces et praefectos, juvenes desiderii omnes eos, equites equitantes equis; ...venerunt ad eam filii Babelis, ...et polluerunt eam per scortationem suam, xxiii 2, 3, 5, 6, 17;

ubi 'Aegyptus' pro scientificis, 'Asshur' pro ratiocinatione, 'filii Babelis' pro falsis ex cupiditatibus: [3] apud eundem, Hierosolyma scortata es cum filiis Aegypti, ...scortata es cum filiis Asshuris; ...multiplicasti scortationem usque in (x)terram Canaan ad Chaldaeam, xvi 26, 28, 29;

'Aegyptus' similiter pro scientificis; 'Asshur' pro ratiocinatione; ratiocinatio ex scientificis de spiritualibus et caelestibus vocatur 'scortatio,' et hic et alibi in Verbo; quod non scortatio sit cum Aegyptiis et cum Assyriis, quisque videre potest: [4]apud Jeremiam, Israel, quid tibi cum via Aegypti, ad bibendum aquas Shihoris? et quid tibi cum via Asshuris, ad bibendum aquas fluvii (Euphratis)? ii 18, 36;

similiter 'Aegyptus' pro scientificis, et 'Asshur' pro ratiocinatione: apud eundem, Pecus dispersa Israel, leones dispulerunt, prior comedit eum rex Asshuris, et hic posterior deossavit eum rex Babelis, l 17, 18;

'Asshur' pro ratiocinatione de spiritualibus: [5] apud Micham, Erit haec pax, Asshur cum venerit in terram nostram, et cum calcaverit palatia nostra, et constituemus super eum septem pastores, et octo principes hominum, et depascent terram Asshuris gladio, et terram Nimrodi in portis ejus, et liberabit ab Asshure, cum venerit in terram nostram, et cum calcaverit terminum nostrum, v 4, 5 [A.V. 5, 6];

ibi de Israele seu Ecclesia spirituali, de qua dicitur quod 'Asshur non intrabit,' hoc est, quod non ratiocinatio; 'terra Nimrodi' pro tali cultu qui significatus est per Nimrodum in quo mala et falsa interiora. [6] Quod etiam Asshur in Verbo sit ratio quae apud hominem Ecclesiae, per quam perspicit verum et bonum, constat apud Hosheam, Pavebunt sicut avis ex Aegypto, et sicut columba e terra Asshuris, xi 11;

ubi 'Aegyptus' pro scientia hominis Ecclesiae, et 'Asshur' pro ratione ejusdem; quod 'avis' sit scientificum intellectuale, et 'columba' rationale bonum, prius ostensum est: [7] apud Esaiam, In die illo erit semita ab Aegypto ad Asshur, et veniet Asshur in Aegyptum, et Aegyptus in Asshurem, et servient Aegyptii Asshuri. In die illo erit Israel tertius Aegypto et Asshuri, benedictio in medio terrae, cui benedicet Jehovah Zebaoth, dicendo, Benedictus populus Meus Aegyptus, et opus manuum Mearum Asshur, et hereditas Mea Israel, xix 23-25;

ubi de Ecclesia spirituali quae est 'Israel,' cujus ratio 'Asshur,' et scientia 'Aegyptus'; haec tria constituunt hominis Ecclesiae spiritualis intellectualia, quae ita succedunt. Alibi quoque 'Asshur,' ubi nominatur, significat rationale verum aut falsum, ut apud Esaiam xx 1 ad fin.; xxiii 13; xxvii 13; xxx 31; xxxi 8; (x)xxxvi et xxxvii; lii 4; Ezech. xxvii 23, 24; xxxi 3 ad fin.; Mich. vii 12; Zeph. ii 13; Zach. x 11; Ps. lxxxiii 9 [A.V. 8]; 'Asshur' pro ratiocinatione, apud Hos. v 13; vii 11; x 6; xi 5; xii 2 [A.V. 1]; xiv 4 [A.V. 3], et apud Zach. x 10, ubi praedicatur de Ephraimo per quem significatur intellectuale, sed ibi perversum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church