1163. Quod 'Cush, Mizraim, Put, et Canaan' fuerint totidem gentes per quas in sensu interno significantur cognitiones, scientiae, et ritualia quae sunt fidei separatae a charitate, constare potest ex Verbo ubi gentes hae passim nominantur, ibi enim per eas significantur talia; nempe per 'Cush seu Aethiopiam' cognitiones interiores Verbi per quas confirmant principia falsa; per 'Mizraim seu Aegyptum' scientiae seu varia scientifica, per quae explorare volunt arcana fidei et principia falsi inde confirmant; per 'Put seu Lybiam' cognitiones ex sensu litterali Verbi, per quas similiter principia falsa confirmant; per 'Canaan seu Canaanitas' significantur ritualia seu externi cultus separati ab interno; omnia haec cum separata sunt a charitate, vocantur 'filii Hami.' Per easdem gentes significantur etiam simpliciter cognitiones et scientiae, per 'Cush' cognitiones interiores Verbi, per 'Aegyptum' scientiae, per 'Put' cognitiones ex sensu litterali Verbi; quae causa est quod in utroque sensu accipiantur, tam in malo quam in bono, ut constare potest a sequentibus locis.