Arcana Coelestia (Elliott) n. 1159

Previous Number Next Number See English 

1159. Quod 'quaelibet juxta linguam suam, juxta familias suas, quoad gentes suas' significent quod illa secundum cujusvis genium; 'juxta linguam' quod sit juxta opinionem cujusvis; 'juxta familias suas' quod sit juxta probitatem; 'quoad gentes suas' quod sit quoad utrumque in communi: constare potest a significatione 'linguae,' et 'familiarum,' et 'gentium' in Verbo, de quibus ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. Quod 'lingua' significet in sensu interno opinionem, ita principia et persuasiones, causa est quia talis est linguae correspondentia cum intellectuali parte hominis, seu cum ejus cogitatione, qualis est effectus cum sua causa; talis etiam est influxus non solum cogitationum hominis in linguae loquentis motus, sed etiam talis est influxus caeli, de quo aliqua ab experientia, ex Divina Domini Misericordia, alibi. [2] Quod 'familiae' significent in sensu interno probitatem, tum charitatem et amorem, inde venit quia omnia quae amoris mutui sunt, se habent in caelis sicut consanguinitates et affinitates, ita sicut 'familiae,' de quibus videatur n. 685; quare in Verbo illa quae amoris aut charitatis sunt, exprimuntur per 'domos' ut et per 'familias,' quibus confirmandis hic non immorandum; quod 'domus' significet talia, videatur n. 710. [3] Quod 'gentes' significent utrumque in communi, constat ex significatione 'gentis seu gentium' in Verbo; gentes in bono sensu significant voluntaria et intellectualia nova, proinde bona amoris et vera fidei; at in sensu opposito significant mala et falsa; similiter etiam 'domus, familiae, linguae,' quod permultis confirmari potest a Verbo; causa est quia Antiquissima Ecclesia distincta fuit in domos, in familias, et in gentes; domum constituerunt conjuges cum liberis et cum servis et ancillis; familiam constituerunt plures domus quae non longe ab invicem distabant; gentes autem constituerunt plures familiae; inde gentes significabant in uno complexu omnes familias simul; similiter se habet in caelo, sed omnium respectus ibi est quoad amorem et fidem in Dominum, n. 685. [4] Inde nunc significatio 'gentium' in sensu interno, quod sit commune complectens tam voluntaria quam intellectualia, seu quod idem est, tam quae sunt amoris quam quae sunt fidei, respective ad familias et domos ex quibus; de his videantur etiam quae prius n. 470, 471, 483. Ex his constat quod 'gentes' significent utrumque in communi; et quod 'quaelibet juxta linguam suam, juxta familias suas, et quoad gentes suas' significent genium cujusvis hominis, familiae, gentis, ad quam cultus ab Ecclesia Antiqua derivatus est.$@


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church