Arcana Coelestia (Elliott) n. 1150

Previous Number Next Number See English 

1150. 'Filii Japheti': quod significent illos qui cultum externum correspondentem interno habuerunt, prius dictum est: cultus externus correspondens interno dicitur quando essentiale inest cultui; essentiale est adoratio Domini ex corde, quae nusquam dabilis est nisi charitas sit, seu amor erga proximum; in charitate seu amore erga proximum Dominus est praesens, tunc adorari potest ex corde; sic ex Dominus adoratio, nam Dominus dat omne posse et omne esse in adoratione; inde sequitur, qualis charitas apud hominem talis adoratio seu cultus; omnis cultus est adoratio quia ei inesse debet adoratio Domini ut sit cultus. Filii Japheti seu gentes et populi qui filii Japheti dicti sunt vixerunt inter se in charitate mutua, in amicitia, in civilitate, inque simplicitate, quare etiam in illorum cultu aderat Dominus; nam cum adest Dominus in cultu externo, tunc cultus internus est in externo, seu est cultus externus correspondens interno. Perplurimae gentes olim tales fuerunt, hodie quoque dantur, qui in externis ponunt cultum, nec sciunt quid internum, sique sciunt, non de illis cogitant; illi si agnoscunt Dominum et amant proximum, Dominus est in illorum cultu et sunt 'filii Japheti'; at si negant Dominum, et se modo amant, ac proximum non curant, magis si odio habent, eorum cultus est externus separatus ab interno et sunt 'filii Canaanis' seu 'Canaanitae.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church