Arcana Coelestia (Elliott) n. 1119

Previous Number Next Number See English 

1119. Ostensum mihi ad vivum fuit quomodo antiquissimorum respiratio interna influxit tacite in quandam externam et sic in tacitam loquelam, perceptam ab altero in ejus interiore homine. Dicebant quod respiratio illa apud illos variata fuerit secundum statum eorum amoris et fidei in Dominum; causa quoque dicta, quod quia communicationem habebant cum caelo, non potuerit aliter esse, respirabant enim cum angelis in quorum consortio fuerunt. Angeli respirationem habent, cui correspondet respiratio interna, et similiter apud illos variatur, cum enim illis aliquid contrarium amori et fidei in Dominum obvenit, tunc illis angusta respiratio, cum vero in felicitate amoris et fidei sunt, tunc iis libera et ampla respiratio; cuivis homini etiam simile quid est, sed secundum ejus corporeos et mundanos amores et secundum ejus principia quibus cum aliquid contrariatur, eis angustia respirationis est; at cum faventur, eis libera et ampla respiratio, at haec sunt respirationis externae. Sed de respiratione angelorum, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church