Arcana Coelestia (Elliott) n. 1097

Previous Number Next Number See English 

1097. Quod 'erit Canaan servus illi' significet quod tales qui in externis solum cultum ponunt, sint inter eos qui vilia servitia praestare possint hominibus Ecclesiae, constare imprimis potest a repraesentativis in Ecclesia Judaica: in Ecclesia Judaica repraesentabatur interna Ecclesia per Jehudam et Israelem, per 'Jehudam' Ecclesia caelestis, per 'Israelem' Ecclesia spiritualis, per 'Jacobum' Ecclesia externa; qui autem in externis solum ponebant cultum, repraesentabantur per 'gentes,' quas vocabant alienigenas, qui 'servi eorum' essent, et vilia servitia in Ecclesia praestarent, ut apud Esaiam, Stabunt alieni et pascent gregem vestrum, et filii alienigenae agricolae vestri, et vinitores vestri; et vos sacerdotes Jehovae vocabimini, ministri Dei nostri dicetur vobis; opes gentium comedetis, et in gloria eorum gloriabimini, lxi 5 [6,]; ubi caelestes homines appellantur 'sacerdotes Jehovae,' spirituales 'ministri Dei'; qui in externis solum ponunt cultum 'filii alienigenae,' qui servirent in agris et in vineis: [2] apud eundem, Aedificabunt filii alienigenae muros, et reges eorum ministrabunt tibi, lx 10; ubi similiter servitia eorum memorantur: de Gibeonitis apud Josuam, Maledicti vos, et non exscindetur ex vobis servus, et caedentes ligna, et haurientes aquas domui Dei mei.... Dedit eos Josua in die hoc caesores lignorum, et haustores aquarum congregationi, imprimis altari Jehovae, ix 23, 27;

quos autem 'Gibeonitae' repraesentabant quia cum iis foedus factum, alibi {1} videatur; usque inter eos qui servirent in Ecclesia. De alienigenis lex lata, 'si reciperent pacem et aperirent portas, quod essent in tributum servientis,' Deut. xx 11, I Reg. ix 21, 22. Omnia et singula quae in Verbo scripta sunt de Ecclesia Judaica, repraesentativa fuerunt regni Domini; regnum Domini est tale ut omnis quicumque et qualiscumque sit, usum praestare debeat; nihil est nisi usus qui a Domino spectatur in Ipsius regno; etiam infernales debent usum praestare, sed usus quos praestant, sunt vilissimi; inter eos qui viles usus praestant, sunt ii in altera vita quibus solum externus cultus separatus ab interno fuit. [3] Ceterum repraesentativa in Ecclesia Judaica fuerunt talia ut nihil reflecteretur super personam quae repraesentabat, sed 'super rem quae repraesentabatur; sicut Judaei, qui nihil minus fuerunt quam caelestes homines et usque repraesentabant illos; ita Israel nihil minus quam spiritualis homo, usque repraesentabat illum, similiter Jacob, et ceteri; tum reges et sacerdotes, sed usque per eos repraesentabatur Regium et Sanctum Domini; quod manifestius constare potest ex eo quod res mortuae quoque repraesentarent, sicut vestes Aharonis, ipsum altare, mensae ubi panes, et lucernae, panis et vinum, praeter boves, juvencos, hircos, oves, capras, agnos, columbas, turtures: et quia filii Jehudae et Israelis solum repraesentabant cultum internum et externum Ecclesiae Domini, et usque prae ceteris modo in externis ponebant omnem cultum, ideo prae ceteris sunt ii qui 'Canaan,' secundum significationem ejus hic, possunt dici. @1 See n. 3058 and 4431.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church