1093. Quod 'maledictus Canaan' significet quod cultus externus separatus ab interno se avertat a Domino, constat a significatione 'Canaanis,' et a significatione 'maledici'; quod 'Canaan' sit cultus externus separatus ab interno, constat ex illis quae prius de Canaane dicta, tum exinde quod 'maledictus' dicatur; et a sequentibus quod sit 'servus servorum'; et utrique tam Shemo quam Japheto servus, quod non aliud potest esse quam separatum quid ab ipsa Ecclesia quale est cultus solus in externis. A significatione 'maledici' quod sit se avertere, nam Dominus nusquam alicui maledicit, ne quidem irascitur, sed homo est qui sibi maledicit per id quod se avertat a Domino, de quibus videantur quae prius dicta et ostensa sunt n. 223, 245, 592; tantum abest ut Dominus alicui maledicat et irascatur, quantum caelum a terra. Quis credere potest quod Dominus, Qui omniscius et omnipotens, et regit sapientia universum, et sic infinite supra omnes infirmitates, irascatur pulveri tam miserabili, hoc est, hominibus qui vix quicquam sciunt quid faciunt et nihil possunt ex se nisi malum? quare apud Dominum nusquam est irasci sed misereri. [2] Quod Hic arcana contineantur, solum ex illo videri potest quod non Ham maledicatur, cum tamen is fuerit qui nuditatem patris sui vidit et indicavit fratribus, sed Canaan filius ejus, qui non fuit unicus ejus nec primogenitus sed ordine quartus, ut constat a cap. seq. x, ubi filii Hami nominantur, Cush, Mizraim, Put, et Canaan, vers. 6, tum quod ex Lege Divina fuerit quod filius non portaret iniquitatem patris, ut constat apud Ezechielem, Anima quae peccavit, illa morietur; filius non portabit iniquitatem patris, nec pater portabit iniquitatem fila, xviii 20; Deut. xxiv 16; 2 Reg. xiv 6;
ut et ex eo quod iniquitas haec tam levis videatur, quod nempe solum viderit nuditatem patris et indicaverit fratribus, ut nusquam ideo integra posteritas maledici potuisset; ex quibus constat quod arcana hic contineantur. [3] Quod Ham hic non nominetur sed Canaan, causa est quia 'Ham' significat fidem separatam a charitate in Ecclesia spirituali, quae non maledici potest, quoniam fidei in illa Ecclesia sanctitas inest quia veritas; quae, tametsi non fides est cum non charitas, usque quia per fidei cognitiones regeneratur homo, adjungi potest charitati et sic quadam ratione est 'frater,' aut fieri potest 'frater'; ideo non Ham sed Canaan maledicebatur: praeterea etiam incolae terrae Canaanis quoad multam partem tales fuerunt ut omnem cultum in externis posuerint, aeque Judaei ibi ac gentes; haec arcana sunt quae continentur, quae nisi forent, nusquam Canaan loco Hami substitutus fuisset. Quod cultus externus separatus ab interno se avertat et sic sibi maledicat, constat satis ex eo quod qui in cultu externo sunt, nihil aliud spectent quam mundana, corporea et terrestria, sic deorsum, et iis animum et vitam immergant; de quibus in mox sequentibus.