Arcana Coelestia (Elliott) n. 1085

Previous Number Next Number See English 

1085. Quod 'posuerunt super humero' significet quod illud omni potentia, nempe in bonum interpretati et excusaverint, constat a significatione 'humeri' quod sit omnis potentia; 'manus' in Verbo significat potentiam, quod prius ostensum; 'brachium' potentiam adhuc majorem; 'humerus' autem omnem potentiam, quod etiam constare potest ab his in Verbo locis; apud Ezechielem, Latere et humero impellitis, et cornibus vestris feritis omnes oves infirmatas, donec disperseritis illas foras, (x)xxxiv 21;

'latere et humero' hic pro omni anima et omni potentia; et 'cornibus ferire' pro omnibus viribus: [2] apud eundem, Ut cognoscant omnes habitatores Aegypti, quod Ego Jehovah, propterea quod illi fuerunt baculus arundinis domui Israelis; in prehendendo eos in te in vola confringeris, et findes eis omnem humerum, xxix 6, 7;

de illis qui ex scientificis volunt explorare veritates spirituales; 'baculus arundinis' pro potentia tali, 'prehendere vola' pro confidere, 'findere omnem humerum' pro privari omni potentia ut nihil sciant: [3] apud Zephaniam, Ut invocent omnes nomen Jehovae, ut (x)serviant Ipsi humero uno, iii 9;

pro quod una anima, ita una potentia: apud Zachariam, Renuerunt auscultare, et dederunt humerum refractarium, vii 11;

pro quod omni potentia contranisi sint: apud Esaiam, Conducunt conflatorem, qui facit aurum et argentum in Deum, adorant, etiam se incurvant, portant illud super humero, gestant illud, xlvi 6, 7;

pro quod omni potentia adorent idolum, quod est 'portare humero': [4] apud eundem, Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, et erit principatus super humero Ipsius, et vocabitur Nomen Ipsius Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis, ix 5 [A.V. 6];

de Domino, et ibi de Ipsius potentia et potestate, quare dicitur 'super cujus humero': apud eundem, Dabo clavem domus Davidis super humerum Ipsius, et aperiet et non claudens, et claudet et non aperiens, xxii 22;

ibi similiter de Domino, et 'super humerum dare clavem domus Davidis' pro potentia et potestate.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church