Arcana Coelestia (Elliott) n. 10831

Previous Number Next Number See English 

10831. Quod Trinum in Domino sit, nempe ipsum Divinum, Divinum Humanum, et Divinum procedens, est arcanum e caelo, et pro illis qui in Sancta Hierosolyma erunt.

CAPUT XL 1. Et locutus est JEHOVAH ad Moschen, dicendo, 2. In die mensis primi in primo mensi, eriges habitaculum tentorii conventus. 3. Et pones ibi arcam testimonii, et teges super arcam velum. 4. Et introduces mensam, et dispones dispositionem ejus, et introduces candelabrum, et ascendere facies lucernas ejus. 5. Et dabis altare auri pro suffitu ante arcam testimonii, et pones tegumentum ostii habitaculo. 6. Et dabis altare holocausti ante ostium habitaculi tentorii conventus. 7. Et dabis labrum inter (x)tentorium conventus, et inter altare, et dabis ibi aquas. 8. Et pones atrium circumcirca, et dabis tegumentum portae atrii. 9. Et accipies oleum unctionis, et unges habitaculum, et omnia quae in illo, et sanctificabis illud, et omnia vasa ejus; et erit sanctum. 10. Et unges altare holocausti, et omnia vasa ejus, et sanctificabis altare, et erit altare sanctum sanctorum. 11. Et unges labrum et basin ejus, et sanctificabis illud. 12. Et appropinquare facies Aharonem et filios ejus ad ostium tentorii conventus, et lavabis illos aquis. 13. Et induere facies Aharonem vestibus sanctitatis, et unges illum, et sanctificabis illum, et sacerdotio fungetur Mihi. 14. Et filios ejus appropinquare facies, et induere facies illos tunicis. 15. Et unges illos quemadmodum unxisti patrem illorum, et sacerdotio fungentur Mihi, et erit ad esse illis unctio eorum ad sacerdotium saeculi generationibus illorum. 16. Et fecit Moscheh secundum omnia quae praecepit JEHOVAH illi, ita fecit. 17. Et factum in mense primo in anno secundo in primo mensi, erectum est habitaculum. 18. Et erexit Moscheh habitaculum, et dedit bases ejus, et posuit asseres ejus, et dedit vectes ejus, et erexit columnas ejus. 19. Et expandit tentorium super habitaculum, et posuit tegumentum tentorii super illud superius, quemadmodum praecepit JEHOVAH Moschi. 20. Et accepit et dedit testimonium in arcam, et posuit vectes super arcam, et dedit propitiatorium super arcam superius. 21. Et introduxit arcam in habitaculum, et posuit velum tegumenti, et texit super arcam testimonii, quemadmodum praecepit JEHOVAH Moschi. 22. Et dedit mensam in tentorium conventus ad crus habitaculi septentrionem versus ab extra velum. 23. Et disposuit super illa dispositionem panis coram JEHOVAH, quemadmodum praecepit JEHOVAH Moschi. 24. Et posuit candelabrum in tentorio conventus juxta mensam ad crus habitaculi meridiem versus. 25. Et ascendere fecit lucernas coram JEHOVAH, quemadmodum praecepit JEHOVAH Moschi. 26. Et posuit altare auri in tentorio conventus coram velo. 27. Et suffivit super illo suffimentum aromatum, quemadmodum praecepit JEHOVAH Moschi. 28. Et posuit tegumentum ostii habitaculo. 29. Et altare holocausti posuit ad ostium habitaculi tentorii conventus, et ascendere fecit super illo holocaustum et minham, quemadmodum praecepit JEHOVAH Moschi. 30. Et posuit labrum inter tentorium conventus et inter altare, et dedit eo aquas ad lavandum. 31. Et laverunt ex illo Moscheh et Aharon, et filii ejus manus suas et pedes suos. 32. In intrando illos in tentorium conventus, et in appropinquando illos ad altare, laverunt, quemadmodum praecepit JEHOVAH Moschi. 33. Et erexit atrium circum habitaculum, et altare, et dedit tegumentum portae atrii; et absolvit Moscheh opus. 34. Et obtexit nubes tentorium conventus, et gloria JEHOVAE implevit habitaculum. 35. Et non potuit Moscheh intrare in tentorium conventus quia commorabatur super illo nubes, et gloria JEHOVAE implevit habitaculum. 36. Et in ascendendo nubes a super habitaculo profecti sunt filii Israelis in omnibus profectionibus suis. 37. Et si non ascendit nubes, et non profecti sunt, usque ad diem ascendere illam. 38. Quia nubes JEHOVAE super habitaculo interdiu, et ignis erat noctu in illo, in oculis omnis domus Israelis, in omnibus profectionibus eorum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church