10820. Omnes qui ab Ecclesia sunt, et in luce e caelo, vident Divinum in Domino, et hoc in Humano Ipsius, at qui non in luce e caelo sunt non vident nisi quam Humanum in Domino; cum tamen Humanum ac Divinum in Ipso ita unita sunt ut sint unum, sicut docuit Dominus, etiam alibi apud Johannem, Pater, omnia Mea sunt, et omnia Tua Mea, xvii 10.