10818. Quapropter illi qui intra Ecclesiam non agnoscunt Dominum ac Ipsius Divinum, non possunt conjungi Deo, et sic non aliquam sortem habere cum angelis in caelo; nemo enim conjungi potest Deo nisi a Domino et in Domino. Quod nemo possit conjungi Deo nisi a Domino, docet Dominus apud Johannem, Deum nemo vidit unquam; Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, Ille exposuit, i (x)18:
apud eundem, Non vocem Patris audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis, v 37:
apud (x)Matthaeum, Nemo cognoscit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare, xi 27:
et apud (x)Johannem, Ego sum via, veritas, et vita; nemo venit ad Patrem nisi per Me, xiv 6. Quod nemo possit conjungi Deo nisi in Domino, etiam docet Dominus apud (x)Johannem, Quemadmodum palmes non potest fructum ferre a seipso nisi manserit in vile, ita neque vos nisi in Me manseritis; quia sine Me non potestis facere quicquam, xv 4, 5. Quod nemo possit conjungi Deo nisi in Domino, est quia Pater est in Ipso, (c)et unum sunt, sicut etiam docet apud Johannem, Qui vidit Me vidit Ipsum Qui misit Me, et Patrem Meum cognovistis, et abhinc cognovistis Illum; qui vidit Me vidit Patrem; Philippe, nonne credis quod Ego in Patre, et Pater in Me? credite Mihi quod Ego in Patre, et Pater in Me, (xii 45,) xiv (7, 9,) 10, 11:
et apud eundem, Pater et Ego unum sumus; cognoscatis et credatis quod {1}Pater in Me et Ego in Patre, x 30, 38. @1 Ego in Patre, et Pater in Me AIT$