Arcana Coelestia (Elliott) n. 10812

Previous Number Next Number See English 

10812. Postea visi sunt spiritus monachales, qui nempe fuerant monachi peregrinatores seu missionarii in mundo, de quibus supra dictum est; et quoque visa {1}est turba, quae erat ex spiritibus illius telluris, plerisque malis, quos in sui partes traxerunt et seduxerant; hi visi sunt ad plagam orientalem illius telluris, e qua abegerunt bonos qui ad septentrionale latus {2} telluris, de quibus prius, {3}apparuerunt; illa turba una cum suis {4}seductoribus in unum collecti sunt, ad aliquot milia, et separati {5}; ac mali {6}ex illis conjecti sunt in inferna. Cum uno spiritu monacho dabatur etiam loqui et {7}quaerere quid faceret ibi, dicebat ut illos doceret de Domino; quid porro, de caelo et inferno; quid porro, de fide omnium quae dicturus; quid porro, de potestate remittendi peccata, ac aperiendi et claudendi caelum; explorabatur tunc quid sciret de Domino, de veris fidei, de remissione peccatorum, de salvatione hominis, ac de caelo et inferno, et compertum est quod vix aliquid sciret, et quod esset in obscuro et in falso de omnibus et singulis, et quod solum insideret ei lucrandi et dominandi cupiditas quam in mundo contraxit et inde secum habuit; quare dicebatur ei quod quia ex illa cupiditate usque illuc peregrinatus est, et {8}quia talis erat quoad doctrinam, non aliter potuisset quam apud spiritus illius telluris auferre lucem caelestem, et inferre tenebras inferni, et sic efficere, quod infernum apud illos dominaretur, et non Dominus. Praeterea astutus erat in seducendo, tametsi stupidus quoad illa quae caeli erant; is quia talis erat, dein conjectus est in infernum; {9} sic spiritus illius telluris ab illis liberati sunt. @1 turba circum illos, turba haec$ @2 i illius$ @3 apparebant$ @4 praefectis$ @5 i quoque$ @6 eorum$ @7 quaerebatur$ @8 talis esset$ @9 i et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church