10806. Regi erit oboedientia secundum leges regni, nec factis et dictis ullo modo laedendus, inde enim pendet securitas publica.
CAPUT XXXIX 1. Et ex hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho fecerunt vestes ministerii ad ministrandum in sancto; et fecerunt vestes sanctitatis quae Aharoni, quemadmodum praecepit JEHOVAH Moschi. 2. Et fecit ephodum auro, hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho, et byssino intertexto. 3. Et expanderunt laminas auri, et concidit fila ad faciendum in medio hyacinthini, et in medio purpurae, et in medio coccinei dibaphi, et in medio byssini, opere excogitatoris. 4. Umeralia fecerunt illi connexa, super duabus extremitatibus ejus connexum. 5. Et cingulum ephodi ejus quod super illo, ex eo id secundum opus ejus, ex auro, hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho, et byssino intertexto, quemadmodum praecepit JEHOVAH Moschi. 6. Et fecerunt lapides schoham circumdatos fundis auri sculptis sculpturis sigilli super nominibus filiorum Israelis. 7. Et posuit illos super umeralibus ephodi, lapides recordationis filiis Israelis, quemadmodum praecepit JEHOVAH Moschi. 8. Et fecit pectorale opere excogitatoris secundum opus ephodi, auro, hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho, et byssino intertexto. 9. Quadratum erat, duplicatum fecerunt pectorale, spithama longitudo ejus, et spithama latitudo ejus, duplicatum. 10. Et repleverunt in eo quattuor ordines lapidum; ordo, rubinus, topazius, et carbunculus, ordo primus. 11. Et ordo secundus, chrysoprasus, sapphirus, et adamas. 12. Et ordo tertius, cyanus, achates, et amethystus. 13. Et ordo quartus, (x)tarshish, schoham, et jaspis; circumdati fundis auri in oppleturis eorum. 14. Et lapides super nominibus filiorum Israelis illi duodecim, super nominibus illorum sculpturis sigilli, quilibet super nomine ejus duodecim tribubus. 15. Et fecerunt super pectorali catenulas termini opere funiculi auro puro. 16. Et fecerunt duas fundas {1}auri, et duos annulos {1}auri, et dederunt duos annulos super duabus extremitatibus pectoralis. @1 auro$ 17. Et dederunt duos funiculos auri super duobus annulis super extremitatibus pectoralis. 18. Et duas extremitates duorum funiculorum dederunt super duabus fundis, et dederunt ea super umeralibus ephodi e regione facierum ejus. 19. Et fecerunt duos annulos auri, et posuerunt super duabus extremitatibus pectoralis, super ora ejus quae citra ephodum introrsum. 20. Et fecerunt duos annulos auri, et dederunt super duobus umeralibus ephodi inferius e regione facierum ejus, contra juncturam ejus supra cingulum ephodi. 21. Et alligabant pectorale ex annulis ejus ad annulos ephodi in filo hyacinthini ad esse super cingulo ephodi, ne recederet pectorale a super ephodo, quemadmodum praecepit JEHOVAH Moschi. 22. Et fecit pallium ephodi opere textoris, totum hyacinthino. 23. Et os pallii in medio ejus sicut os loricae, ora ori ejus circumcirca, ne laceraretur. 24. Et fecerunt super fimbriis pallii malogranata hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho intertexto. 25. Et fecerunt tintinnabula auri puri, et dederunt tintinnabula in medio malogranatorum super fimbriis pallii circumcirca in medio malogranatorum. 26. Tintinnabulum et malogranatum, tintinnabulum et malogranatum super fimbriis pallii circumcirca ad ministrandum, quemadmodum praecepit JEHOVAH Moschi. 27. Et fecerunt tunicas byssini opere textoris Aharoni, et filiis ejus. 28. Et cidarim byssino, et {1}ornamenta tiararum byssino, et femoralia lini byssino intertexto. @1 ornamentum IT$ 29. Et balteum byssino intertexto, et hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho, opere acupictoris, quemadmodum praecepit JEHOVAH Moschi. 30. Et fecerunt bracteam coronae sanctitatis auro puro, et scripserunt super ea scripturam sculpturis sigilli, SANCTITAS JEHOVAE. 31. Et dederunt super illam filum hyacinthini ad dandum super cidarim superius, quemadmodum praecepit JEHOVAH Moschi. 32. Et absolutum est omne opus habitaculi tentorii conventus, et fecerunt filii Israelis secundum omnia quae praecepit JEHOVAH Moschi, ita fecerunt. 33. Et adduxerunt habitaculum ad Moschen, tentorium et omnia vasa ejus, ansulas ejus, asseres ejus, vectes ejus, et columnas ejus, et bases ejus, 34. Et tegumentum pellium arietum rubrorum, et tegumentum pellium melium, et velum tegumenti, 35. Arcam testimonii, et vectes ejus, et propitiatorium, 36. Mensam, omnia vasa ejus, et panem facierum, 37. Candelabrum purum, lucernas ejus, lucernas dispositionis, et omnia vasa ejus, et oleum luminaris, 38. Et altare auri, et oleum unctionis, et suffimentum aromatum, et tegumentum ostii tentorii, 39. Altare aeris, et cribrum aeris quod illi, vectes ejus, et omnia vasa ejus, labrum et basin ejus, 40. Tapetes atrii, columnas ejus, et bases ejus, et tegumentum portae atrii, funes ejus, et claves ejus, et omnia vasa servitii habitaculi tentorio conventus, 41. Vestes ministerii ad ministrandum in sancto, vestes sanctitatis Aharoni sacerdoti, et vestes filiorum ejus ad fungendum sacerdotio. 42. Secundum omnia quae praecepit JEHOVAH Moschi, ita fecerunt filii Israelis omne servitium. 43. Et vidit Moscheh omne Opus, et ecce fecerant illud quemadmodum praecepit JEHOVAH, ita fecerunt; et benedixit illis Moscheh.