10803. Rex qui spectat leges supra se, et sic se infra illas, is regium ponit in lege, et lex dominatur {1}super illum, scit enim quod lex sit justitia, et omnis justitia quae justitia est Divina; qui autem spectat leges infra se, et sic se supra illas, is regium ponit in se, et credit se vel esse legem, vel legem quae justitia esse a se, inde quod Divinum est sibi arrogat, sub quo tamen erit. @1 supra$