Arcana Coelestia (Elliott) n. 1079

Previous Number Next Number See English 

1079. Quod 'vidit nuditatem patris sui' significet quod observaverit errores et perversa, constare potest a significatione 'nuditatis,' de qua mox supra, tum prius n. 213, 214, quod sit malum et perversum. Hic describuntur ii qui in fide separata a charitate sunt per 'Ham, quod nuditatem patris sui observaverit,' hoc est, quod errores et perversa ejus; qui tales sunt, nihil aliud apud hominem vident; at qui in fide charitatis aliter, ii observant bona, et si quae mala et falsa vident, ea excusant, et si possunt, apud eum emendare student, sicut hic dicitur de Shemo et Japheto. [2] Ubi nulla charitas, ibi est amor sui, proinde odium contra omnes qui non sibi favent; inde est quod non videant apud proximum quam ejus malum et si quid bonum, id vel percipiunt sicut nullum, vel interpretantur in malum: prorsus aliter qui in charitate sunt: dignoscuntur bina haec hominum genera inde; imprimis quando in alteram vitam veniunt, apud eos qui in nulla charitate sunt, animus odii tunc ex singulis elucet, unumquemvis volunt examinare, immo judicare, nec quicquam plus cupiunt quam invenire malum, continue gerentes animo condemnare, punire et cruciare: at qui in charitate sunt, hi vix malum alterius vident, sed omnia ejus bona et vera observant, et quae mala et falsa sunt, in bonum interpretantur; tales sunt omnes angeli, quod habent a Domino, Qui omne malum in bonum flectit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church