10787. Postea loquebamur cum illis de Domino, de amore in Ipsum {1}de amore erga proximum, deque regeneratione; quod amare Dominum sit amare praecepta quae ab Ipso, quod est, ex amore vivere secundum illa; quod amor erga proximum {2} sit velle bonum et inde facere bonum concivi, patriae, Ecclesiae, {3} regno Domini, non propter se ut videatur vel ut mereatur, sed ex affectione boni; {4}de regeneratione, quod illi qui regenerantur a Domino, et immittunt vera ilico in vitam, in interiorem perceptionem de illis veniant; at quod illi qui recipiunt vera primum in memoria, et dein in intellectu, et demum in voluntate, {5} sint qui {6}in fide sunt, nam ex fide, quae tunc vocatur conscientia, {7}agunt. {8}Haec dixerunt se percipere quod ita sit, proinde etiam quid fides. @1 quod sit amare praecepta quae ab Ipso ac ex amore vivere secundum illa; tum de amore$ @2 i, quod$ @3 i et$ @4 ut et de regeneratione hominis a Domino, quod qui regenerantur et admittunt vera, illico in vitam suam; illi$ @5 i illi$ @6 dicuntur fidem habere, et$ @7 agere$ @8 praeter alia, haec illi$