10781. {1} Sciendum est quod sit Providentia et Praevidentia; bonum est quod a Domino providetur, malum autem est quod a Domino praevidetur; una cum altera erit, ut homo ducatur a Domino, nam quod ab homine venit non est nisi quam malum, at quod a Domino non est nisi quam bonum. @1 10,780$
CAPUT XXXVIII 1. Et fecit altare holocausti lignis schittim, quinque cubiti longitudo ejus, et quinque cubiti latitudo ejus, quadratum, et tres cubiti altitudo ejus. 2. Et fecit cornua ejus super quattuor angulis ejus; ex eo erant cornua ejus; et obduxit illud aere. 3. Et fecit omnia vasa altaris, lebetes et palas et crateres et fuscinulas et forcipes, omnia vasa ejus fecit aere. 4. Et fecit altari cribrum, opus retis aere, sub ambitu ejus deorsum usque ad dimidium ejus. 5. Et fudit quattuor annulos in quattuor extremitatibus cribro aeris, receptacula vectibus. 6. Et fecit vectes lignis schittim, et obduxit illos aere. 7. Et induxit vectes in annulos super costis altaris ad portandum illud in illis; cavum tabulatum fecit illud. 8. Et fecit labrum aeris, et basin ejus aere in aspectus {1}ministrantium, quae ministrabant ostio tentorii conventus. @1 ministrarum$ 9. Et fecit atrium ad angulum meridiei austrum versus; tapetes atrii byssino {1}intertexto, centum in cubito. @1 contexto AIT$ 10. Columnas illorum viginti, et bases harum viginti aere, uncos columnarum et cincturas earum argento. 11. Et ad angulum septentrionis centum in cubito, columnas illorum viginti, et bases harum viginti aere, uncos columnarum et cincturas {1}earum argento. @1 harum$ 12. Et ad angulum maris tapetes quinquaginta in cubito, columnas illorum decem, et bases harum decem, uncos columnarum et cincturas {1}earum argento. @1 harum$ 13. Et ad angulum orientis ortum versus quinquaginta cubito. 14. Tapetes quindecim cubito ad umerum, columnas illorum tres, et bases harum tres. 15. Et ad umerum alterum hinc et illinc, ad portam atrii tapetes quindecim cubito, columnas illorum tres, et bases harum tres. 16. Omnes tapetes atrii circumcirca byssino contexto. 17. Et bases illorum columnis aere, {1} unci columnarum, et cincturae(x) harum{2} argento, et obtecta capita illarum argento, et illae cincturis {3}argento praeditae, omnes columnae atrii. @1 i et$ @2 harum$ @3 praeditae argento A, argenti praeditae IT$ 18. Et tegumentum portae atrii opere acupictoris, hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho, et byssino contexto, et viginti cubiti longitudo, et altitudo in latitudine quinque cubiti e regione tapetum atrii. 19. Et columnae illorum quattuor, et bases harum quattuor aere; unci illorum argento, et obducta capita earum et cincturae earum argento. 20. Et omnes clavi habitaculo et atrio circumcirca aere. 21. Haec numerata habitaculi, habitaculi testimonii, quod numeratum super ore Moschis, ministerio Levitarum, manu Ithamaris filii Aharonis sacerdotis. 22. Et Bezaleel filius Uri filii Churi tribui Jehudae fecit omnia quae praecepit JEHOVAH Moschi. 23. Et cum eo Aholiab filius Achisamachi tribui Dan, artifex et excogitator et acupictor in hyacinthino, et in purpura, et in coccineo dibapho, et in byssino. 24. Omne aurum factum operi in Omni opere sancti, et erat aurum agitationis novem et viginti talenta, et septingenti et triginta sicli in siclo sancti. 25. Et argentum numeratorum coetus centum talenta, et mille et septingenti, et quinque et septuaginta sicli in siclo sancti. 26. Didrachma capiti dimidium sicli in siclo sancti omni transeunti super numeratos a filio viginti annorum et supra, sescentis milibus et tribus milibus et (x)quingentis et quinquaginta. 27. Et fuit, centum talenta argenti ad fundendum bases sancti, et bases veli, centum bases centum talentis, talentum basi. 28. Et mille et septingentis et quinque et septuaginta fecit uncos columnis, et obduxit capita illarum, et cincturis ornavit illa. 29. Et aes agitationis septuaginta talenta, et bis mille et quadringenti sicli. 30. Et fecit illo bases ostii tentorii conventus, et altare aeris, et cribrum aeris quod illi, et omnia vasa altaris. 31. Et bases atrii circumcirca, et bases portae atrii, et omnes clavos habitaculi, et omnes clavos atrii circumcirca.