10779. {1} Duci ad felicia in mundo per artes apparet homini sicut quod fit ex propria prudentia, sed usque jugiter comitatur Divina Providentia permittendo et continue abducendo a malo; at duci ad felicia in caelo scitur et percipitur quod non sit ex propria prudentia, quia ex Domino, et fit ex Divina Ipsius Providentia disponendo et continue ducendo ad bonum. @1 10,778$