10773. Regimen Domini in caelis et in terris vocatur Providentia, et quia omne bonum quod amoris et omne verum quod fidei est ab Ipso, et prorsus nihil ab homine, inde patet quod Divina Providentia Domini sit in omnibus et singulis quae ad salutem generis humani conducunt; hoc ita docet Dominus apud Johannem, Ego tum via, veritas, et vita, xiv 6:
et alibi, Quemadmodum palmes non potest fructum ferre a seipso nisi manserit in vite, ita (neque) vos nisi in Me manseritis; sine Me non potestis facere quicquam, xv 4, 5.