10770. Apparebant etiam agri tunc albescentes ex messe paene matura; ostensa sunt semina seu grana istius messis, quae similia erant granis tritici Chinensis; ostensi etiam sunt panes ex illis, qui parvi in frustis quadratis. Praeterea etiam apparebant campi graminei cum floribus ibi, et quoque arbores cum fructibus qui similes malogranatis, tum arbusta, quae non vites, sed usque ferentia bacas, ex quibus vinum praeparant.