Arcana Coelestia (Elliott) n. 10752

Previous Number Next Number See English 

10752. Praedicator qui mecum erat prorsus non credebat quod aliae tellures darentur quam nostra, ex causa quia {1}cogitaverat in mundo quod Dominus solum in hac tellure natus sit, et absque Domino nulla salus; quapropter redactus est in similem statum in {2}quem spiritus quando apparent in tellure sua sicut homines, de quo mox supra, et sic missus in tellurem illam, ut non modo videret eam, sed etiam loqueretur cum incolis ibi; quo facto, dabatur etiam communicatio inde mecum, ut similiter viderem incolas, et quoque aliqua super tellure illa. Spiritus et angeli loqui possunt cum hominibus cujuscumque linguae, cadit enim cogitatio eorum in ideas hominum, et sic in voces loquelae {3}eorum. @1 cogitavit$ @2 quo sunt$ @3 d eorum i hominum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church